Реклама позволяет слушать и качать музыку бесплатно.
Сайт продолжит работу через несколько секунд.

Регистрация

Hildegard Von Bingen – Columba Aspexit

Hildegard Von Bingen
На музыкальном портале Зайцев.нет Вы можете бесплатно скачать и слушать онлайн песню «Columba Aspexit» (Hildegard Von Bingen) в формате mp3.

исполнитель Hildegard Von Bingen

длительность 05:18

размер 12.17 MB

битрейт 320 kbps

загружено MC.Searcher

Columba Aspexit
05:18
Columba aspexit per cancellos fenestrae ubi ante faciem eius sudando sudavit balsamum de lucido Maximino. Calor solis exarsit et in tenebras resplenduit unde gemma surrexit in edificatione templi purissimi cordis benivoli. Iste turris excelsa, de ligno Libani et cipresso facta, iacincto et sardio ornata est, urbs precellens artes aliorum artificum. Ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissime aque fluentis de fortissimo lapide qui dulcia aromata irrigavit. O pigmentari qui estis in suavissima viriditate hortorum regis, ascendentes in altum quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis. Inter vos fulget hic artifex, paries templi, qui desideravit alas aquile osculando nutricem Sapientiam in gloriosa fecunditate Ecclesie. O Maximine, mons et vallis es, et in utroque alta edificatio appares, ubi capricornus cum elephante exivit, et Sapientia in deliciis fuit. Tu es fortis et suavis in cerimoniis et in choruscatiane altaris, ascendens ut fumus aromatum ad columpnam laudis. Ubi intercedis pro populo qui tendit ad speculum lucis, cui laus est in altis.
Текст песни полностью

Сборники